Fondare 44 Risultati per: fratrum

  • cui dixerunt pater et mater sua numquid non est mulier in filiabus fratrum tuorum et in omni populo meo quia vis accipere uxorem de Philisthim qui incircumcisi sunt dixitque Samson ad patrem suum hanc mihi accipe quia placuit oculis meis (Liber Iudicum 14, 3)

  • tradite homines de Gabaa qui hoc flagitium perpetrarunt ut moriantur et auferatur malum de Israël qui noluerunt fratrum suorum filiorum Israël audire mandatum (Liber Iudicum 20, 13)

  • tulit igitur Samuhel cornu olei et unxit eum in medio fratrum ejus et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum surgensque Samuhel abiit in Ramatha (Liber I Samuelis 16, 13)

  • cumque veneris illuc videbis Hieu filium Josaphat filii Namsi et ingressus suscitabis eum de medio fratrum suorum et introduces interius cubiculum (Liber II Regum 9, 2)

  • verumtamen non ascendebant sacerdotes excelsorum ad altare Domini in Hierusalem sed tantum comedebant azyma in medio fratrum suorum (Liber II Regum 23, 9)

  • et Macelloth genuit Samaa habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis (Liber I Paralipomenon 8, 32)

  • porro Macelloth genuit Semmaam isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis (Liber I Paralipomenon 9, 38)

  • et custodiant observationes tabernaculi fœderis et ritum sanctuarii et observationem filiorum Aaron fratrum suorum ut ministrent in domo Domini (Liber I Paralipomenon 23, 32)

  • hæc autem universa sanctificavit Samuhel videns et Saul filius Cis et Abner filius Ner et Joab filius Sarviæ omnes qui sanctificaverunt ea per manum Salemith et fratrum ejus (Liber I Paralipomenon 26, 28)

  • omnem causam quæ venerit ad vos fratrum vestrorum qui habitant in urbibus suis inter cognationem et cognationem ubicumque quæstio est de lege de mandato de cærimoniis de justificationibus ostendite eis ut non peccent in Dominum et ne veniat ira super vos et super fratres vestros sic ergo agetis et non peccabitis (Liber II Paralipomenon 19, 10)

  • cum ergo subverteret Hieu domum Ahab invenit principes Juda et filios fratrum Ochoziæ qui ministrabant ei et interfecit illos (Liber II Paralipomenon 22, 8)

  • et nunc sicut carnes fratrum nostrorum sic carnes nostræ sunt sicut filii eorum ita filii nostri ecce nos subiugamus filios nostros et filias nostras in servitutem et de filiabus nostris sunt famulæ nec habemus unde possint redimi et agros nostros et vineas alii possident (Liber Nehemiae 5, 5)


“Viva sempre sob o olhar do Bom Pastor e você ficara’ imune aos pastos contaminados.” São Padre Pio de Pietrelcina