Fondare 44 Risultati per: fratrum

  • et constituimus super horrea Selemiam sacerdotem et Sadoc scribam et Phadajam de Levitis et juxta eos Anan filium Zacchur filium Matthaniæ quoniam fideles conprobati sunt et ipsis creditæ sunt partes fratrum suorum (Liber Nehemiae 13, 13)

  • et quomodo Mardocheus judaici generis secundus a rege Asuero fuerit et magnus inter Judæos et acceptabilis plebi fratrum suorum quærens bona populo suo et loquens ea quæ ad pacem sui seminis pertinerent (Liber Esther 10, 3)

  • abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa et nudos spoliasti vestibus (Liber Iob 22, 6)

  • et cecidit timor Judæ ac fratrum ejus et formido super omnes gentes in circuitu eorum (Liber I Maccabaeorum 3, 25)

  • nos ergo in omni tempore sine intermissione in diebus sollemnibus et ceteris quibus oportet memores sumus vestri in sacrificiis quæ offerimus et observationibus sicut fas est et decet meminisse fratrum (Liber I Maccabaeorum 12, 11)

  • et ædificavit Simon super sepulchrum patris sui et fratrum suorum ædificium altum visu lapide polito retro et ante (Liber I Maccabaeorum 13, 27)

  • venit adversus interfectores fratrum et portum quidem noctu succendit scaphas exusit eos autem qui ab igne refugerant gladio peremit (Liber II Maccabaeorum 12, 6)

  • et cum fidem dedisset restituturum se eos secundum constitutum inlæsum eum dimiserunt propter fratrum salutem (Liber II Maccabaeorum 12, 25)

  • respondentem vero Onian dixisse hic est fratrum amator et populi Israël hic est qui multum orat pro populo et universa sancta civitate Hieremias propheta Dei (Liber II Maccabaeorum 15, 14)

  • in medio fratrum rector illorum in honore et qui timent Deum erunt in oculis illius (Liber Ecclesiasticus 10, 24)

  • concordia fratrum et amor proximorum et vir et mulier sibi consentientes (Liber Ecclesiasticus 25, 2)

  • et Joseph natus est homo princeps fratrum firmamentum gentis rector fratrum stabilimentum populi (Liber Ecclesiasticus 49, 17)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina