Fondare 234 Risultati per: hodie

  • tu autem reverteris et audies vocem Domini Dei tui faciesque universa mandata quæ ego præcipio tibi hodie (Liber Deuteronomii 30, 8)

  • mandatum hoc quod ego præcipio tibi hodie non supra te est neque procul positum (Liber Deuteronomii 30, 11)

  • considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo vitam et bonum et e contrario mortem et malum (Liber Deuteronomii 30, 15)

  • prædico tibi hodie quod pereas et parvo tempore moreris in terra ad quam Jordane transmisso ingredieris possidendam (Liber Deuteronomii 30, 18)

  • testes invoco hodie cælum et terram quod proposuerim vobis vitam et mortem bonum et malum benedictionem et maledictionem elige ergo vitam ut et tu vivas et semen tuum (Liber Deuteronomii 30, 19)

  • et dixit ad eos centum viginti annorum sum hodie non possum ultra egredi et ingredi præsertim cum et Dominus dixerit mihi non transibis Jordanem istum (Liber Deuteronomii 31, 2)

  • postquam invenerint eum mala multa et adflictiones respondebit ei canticum istud pro testimonio quod nulla delebit oblivio ex ore seminis tui scio enim cogitationes ejus quæ facturus sit hodie antequam introducam eum in terram quam ei pollicitus sum (Liber Deuteronomii 31, 21)

  • et dixit ad eos ponite corda vestra in omnia verba quæ ego testificor vobis hodie ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere et implere universa quæ scripta sunt legis hujus (Liber Deuteronomii 32, 46)

  • dixitque Dominus ad Josue hodie incipiam exaltare te coram omni Israël ut sciant quod sicut cum Mosi fui ita et tecum sim (Liber Iosue 3, 7)

  • dixitque Dominus ad Josue hodie abstuli obprobrium Ægypti a vobis vocatumque est nomen loci illius Galgala usque in præsentem diem (Liber Iosue 5, 9)

  • congregaverunt quoque super eum acervum magnum lapidum qui permanet usque in præsentem diem et aversus est furor Domini ab eis vocatumque est nomen loci illius vallis Achor usque hodie (Liber Iosue 7, 26)

  • concessit ergo Dominus vitam mihi sicut pollicitus est usque in præsentem diem quadraginta et quinque anni sunt ex quo locutus est Dominus verbum istud ad Mosen quando ambulabat Israël per solitudinem hodie octoginta quinque annorum sum (Liber Iosue 14, 10)


“Feliz a alma que atinge o nível de perfeição que Deus deseja!” São Padre Pio de Pietrelcina