Fondare 25 Risultati per: radix

  • in die illa radix Jesse qui stat in signum populorum ipsum gentes deprecabuntur et erit sepulchrum ejus gloriosum (Liber Isaiae 11, 10)

  • et ascendet sicut virgultum coram eo et sicut radix de terra sitienti non est species ei neque decor et vidimus eum et non erat aspectus et desideravimus eum (Liber Isaiae 53, 2)

  • et dices hæc dicit Dominus Deus Hierusalem radix tua et generatio tua de terra chananea pater tuus Amorreus et mater tua Cetthea (Prophetia Ezechielis 16, 3)

  • eratque pulcherrimus in magnitudine sua et in dilatatione arbustorum suorum erat enim radix illius juxta aquas multas (Prophetia Ezechielis 31, 7)

  • percussus est Ephraim radix eorum exsiccata est fructum nequaquam facient quod si et genuerint interficiam amantissima uteri eorum (Prophetia Osee 9, 16)

  • ero quasi ros Israël germinabit quasi lilium et erumpet radix ejus ut Libani (Prophetia Osee 14, 6)

  • quod si delibatio sancta est et massa et si radix sancta et rami (Epistula ad Romanos 11, 16)

  • noli gloriari adversus ramos quod si gloriaris non tu radicem portas sed radix te (Epistula ad Romanos 11, 18)

  • et rursus Esajas ait erit radix Jesse et qui exsurget regere gentes in eo gentes sperabunt (Epistula ad Romanos 15, 12)

  • radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis (Epistula I ad Timotheum 6, 10)

  • contemplantes ne quis desit gratiæ Dei ne qua radix amaritudinis sursum germinans inpediat et per illam inquinentur multi (Epistula ad Hebraeos 12, 15)

  • et unus de senioribus dicit mihi ne fleveris ecce vicit leo de tribu Juda radix David aperire librum et septem signacula ejus (Apocalypsis Ioannis 5, 5)


“Nossa Senhora está sempre pronta a nos socorrer, mas por acaso o mundo a escuta e se emenda?” São Padre Pio de Pietrelcina