Fondare 227 Risultati per: sanctuarium templum Hierosolyma

  • et dices filiis Ammon audite verbum Domini Dei hæc dicit Dominus Deus pro eo quod dixisti euge euge super sanctuarium meum quia pollutum est et super terram Israël quoniam desolata est et super domum Juda quoniam ducti sunt in captivitatem (Prophetia Ezechielis 25, 3)

  • et introduxit me in templum et mensus est frontes sex cubitos latitudinis hinc et sex cubitos latitudinis inde latitudinem tabernaculi (Prophetia Ezechielis 41, 1)

  • et platea erat in rotundum ascendens sursum per cocleam et in cenaculum templi deferebat per gyrum idcirco latius erat templum in superioribus et sic de inferioribus ascendebatur ad superiora in medium (Prophetia Ezechielis 41, 7)

  • et mensus est longitudinem ædificii contra faciem ejus quod erat separatum ad dorsum ekthetas ex utraque parte centum cubitorum et templum interius et vestibula atrii (Prophetia Ezechielis 41, 15)

  • per quattuor ventos mensus est illud murum ejus undique per circuitum longitudine quingentorum cubitorum et latitudine quingentorum cubitorum dividentem inter sanctuarium et vulgi locum (Prophetia Ezechielis 42, 20)

  • et majestas Domini ingressa est templum per viam portæ quæ respiciebat ad orientem (Prophetia Ezechielis 43, 4)

  • tu autem fili hominis ostende domui Israël templum et confundantur ab iniquitatibus suis et metiantur fabricam (Prophetia Ezechielis 43, 10)

  • et tolles vitulum qui oblatus fuerit pro peccato et conbures illum in separato loco domus extra sanctuarium (Prophetia Ezechielis 43, 21)

  • hæc dicit Dominus Deus omnis alienigena incircumcisus corde et incircumcisus carne non ingredietur sanctuarium meum omnis filius alienus qui est in medio filiorum Israël (Prophetia Ezechielis 44, 9)

  • et non adpropinquabunt ad me ut sacerdotio fungantur mihi neque accedent ad omne sanctuarium meum juxta sancta sanctorum sed portabunt confusionem suam et scelera sua quæ fecerunt (Prophetia Ezechielis 44, 13)

  • ipsi ingredientur sanctuarium meum et ipsi accedent ad mensam meam ut ministrent mihi et custodiant cærimonias meas (Prophetia Ezechielis 44, 16)

  • et in die introitus sui in sanctuarium ad atrium interius ut ministret mihi in sanctuario offeret pro peccato suo ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 44, 27)


“Viva sempre sob o olhar do Bom Pastor e você ficara’ imune aos pastos contaminados.” São Padre Pio de Pietrelcina