Fondare 227 Risultati per: sanctuarium templum Hierosolyma

  • qui autem consensus templo Dei cum idolis vos enim estis templum Dei vivi sicut dicit Deus quoniam inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum Deus et ipsi erunt mihi populus (Epistula II ad Corinthios 6, 16)

  • neque veni Hierosolyma ad antecessores meos apostolos sed abii in Arabiam et iterum reversus sum Damascum (Epistula ad Galatas 1, 17)

  • deinde post annos tres veni Hierosolyma videre Petrum et mansi apud eum diebus quindecim (Epistula ad Galatas 1, 18)

  • deinde post annos quattuordecim iterum ascendi Hierosolyma cum Barnaba adsumpto et Tito (Epistula ad Galatas 2, 1)

  • in quo omnis ædificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino (Epistula ad Ephesios 2, 21)

  • et datus est mihi calamus similis virgæ dicens surge et metire templum Dei et altare et adorantes in eo (Apocalypsis Ioannis 11, 1)

  • atrium autem quod est foris templum eice foras et ne metieris eum quoniam datum est gentibus et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus (Apocalypsis Ioannis 11, 2)

  • et apertum est templum Dei in cælo et visa est arca testamenti ejus in templo ejus et facta sunt fulgora et voces et terræmotus et grando magna (Apocalypsis Ioannis 11, 19)

  • et post hæc vidi et ecce apertum est templum tabernaculi testimonii in cælo (Apocalypsis Ioannis 15, 5)

  • et impletum est templum fumo a majestate Dei et de virtute ejus et nemo poterat introire in templum donec consummarentur septem plagæ septem angelorum (Apocalypsis Ioannis 15, 8)

  • et templum non vidi in ea Dominus enim Deus omnipotens templum illius est et agnus (Apocalypsis Ioannis 21, 22)


“Quem te agita e te atormenta é o demônio.Quem te consola é Deus”! São Padre Pio de Pietrelcina