Fondare 371 Risultati per: sanguinem legem

  • adsumensque unguentum et sanguinem qui erat in altari aspersit super Aaron et vestimenta ejus et super filios illius ac vestes eorum (Liber Leviticus 8, 30)

  • cujus sanguinem obtulerunt ei filii sui in quo tinguens digitum tetigit cornua altaris et fudit residuum ad basim ejus (Liber Leviticus 9, 9)

  • immolavit et holocausti victimam obtuleruntque ei filii sui sanguinem ejus quem fudit per altaris circuitum (Liber Leviticus 9, 12)

  • immolavit et bovem atque arietem hostias pacificas populi obtuleruntque ei filii sui sanguinem quem fudit super altare in circuitu (Liber Leviticus 9, 18)

  • quod autem reliquum est olei in leva manu fundet super extremum auriculæ dextræ ejus qui mundatur et super pollices manus ac pedis dextri et super sanguinem qui fusus est pro delicto (Liber Leviticus 14, 17)

  • mulier quæ patitur multis diebus fluxum sanguinis non in tempore menstruali vel quæ post menstruum sanguinem fluere non cessat quamdiu huic subiacet passioni inmunda erit quasi sit in tempore menstruo (Liber Leviticus 15, 25)

  • cumque mactaverit hircum pro peccato populi inferet sanguinem ejus intra velum sicut præceptum est de sanguine vituli ut aspergat e regione oraculi (Liber Leviticus 16, 15)

  • cum autem exierit ad altare quod coram Domino est oret pro se et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua ejus per gyrum (Liber Leviticus 16, 18)

  • et non obtulerit ad ostium tabernaculi oblationem Domino sanguinis reus erit quasi sanguinem fuderit sic peribit de medio populi sui (Liber Leviticus 17, 4)

  • fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi testimonii et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino (Liber Leviticus 17, 6)

  • homo quilibet de domo Israël et de advenis qui peregrinantur inter eos si comederit sanguinem obfirmabo faciem meam contra animam illius et disperdam eam de populo suo (Liber Leviticus 17, 10)

  • idcirco dixi filiis Israël omnis anima ex vobis non comedet sanguinem nec ex advenis qui peregrinantur inter vos (Liber Leviticus 17, 12)


“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina