Fondare 371 Risultati per: sanguinem legem

  • homo quicumque de filiis Israël et de advenis qui peregrinantur apud vos si venatione atque aucupio ceperit feram vel avem quibus vesci licitum est fundat sanguinem ejus et operiat illum terra (Liber Leviticus 17, 13)

  • anima enim omnis carnis in sanguine est unde dixi filiis Israël sanguinem universæ carnis non comedetis quia anima carnis in sanguine est et quicumque comederit illum interibit (Liber Leviticus 17, 14)

  • non eris criminator et susurro in populis non stabis contra sanguinem proximi tui ego Dominus (Liber Leviticus 19, 16)

  • primogenitum autem bovis et ovis et capræ non facies redimi quia sanctificata sunt Domino sanguinem tantum eorum fundes super altare et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino (Liber Numeri 18, 17)

  • ecce populus ut leæna consurget et quasi leo erigetur non accubabit donec devoret prædam et occisorum sanguinem bibat (Liber Numeri 23, 24)

  • de ipsis autem oppidis quæ Levitis dabitis sex erunt in fugitivorum auxilia separata ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem exceptis his alia quadraginta duo oppida (Liber Numeri 35, 6)

  • decernite quæ urbes esse debeant in præsidia fugitivorum qui nolentes sanguinem fuderint (Liber Numeri 35, 11)

  • tam filiis Israël quam advenis atque peregrinis ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit (Liber Numeri 35, 15)

  • ne polluatis terram habitationis vestræ quæ insontium cruore maculatur nec aliter expiari potest nisi per ejus sanguinem qui alterius sanguinem fuderit (Liber Numeri 35, 33)

  • trans Jordanem in terra Moab cœpitque Moses explanare legem et dicere (Liber Deuteronomii 1, 5)

  • quæ est enim alia gens sic inclita ut habeat cærimonias justaque judicia et universam legem quam ego proponam hodie ante oculos vestros (Liber Deuteronomii 4, 8)

  • hoc solum cave ne sanguinem comedas sanguis enim eorum pro anima est et idcirco non debes animam comedere cum carnibus (Liber Deuteronomii 12, 23)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina