Fondare 81 Risultati per: vivit

  • iratus autem indignatione David adversus hominem illum nimis dixit ad Nathan vivit Dominus quoniam filius mortis est vir qui fecit hoc (Liber II Samuelis 12, 5)

  • quæ ait recordetur rex Domini Dei sui ut non multiplicentur proximi sanguinis ad ulciscendum et nequaquam interficient filium meum qui ait vivit Dominus quia non cadet de capillis filii tui super terram (Liber II Samuelis 14, 11)

  • et respondit Ethai regi dicens vivit Dominus et vivit dominus meus rex quoniam in quocumque loco fueris domine mi rex sive in morte sive in vita ibi erit servus tuus (Liber II Samuelis 15, 21)

  • vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus fortis salutis meæ (Liber II Samuelis 22, 47)

  • juravit rex et ait vivit Dominus qui eruit animam meam de omni angustia (Liber I Regum 1, 29)

  • et nunc vivit Dominus qui firmavit me et conlocavit super solium David patris mei et qui fecit mihi domum sicut locutus est quia hodie occidetur Adonias (Liber I Regum 2, 24)

  • responditque altera mulier non est ita sed filius tuus mortuus est meus autem vivit e contrario illa dicebat mentiris filius quippe meus vivit et filius tuus mortuus est atque in hunc modum contendebant coram rege (Liber I Regum 3, 22)

  • tunc rex ait hæc dicit filius meus vivit et filius tuus mortuus est et ista respondit non sed filius tuus mortuus est et filius meus vivit (Liber I Regum 3, 23)

  • et dixit Helias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Ahab vivit Dominus Deus Israël in cujus conspectu sto si erit annis his ros et pluvia nisi juxta oris mei verba (Liber I Regum 17, 1)

  • quæ respondit vivit Dominus Deus tuus quia non habeo panem nisi quantum pugillus capere potest farinæ in hydria et paululum olei in lecytho en colligo duo ligna ut ingrediar et faciam illud mihi et filio meo ut comedamus et moriamur (Liber I Regum 17, 12)

  • tulitque Helias puerum et deposuit eum de cenaculo in inferiorem domum et tradidit matri suæ et ait illi en vivit filius tuus (Liber I Regum 17, 23)

  • vivit Dominus Deus tuus non est gens aut regnum quo non miserit dominus meus te requirens et respondentibus cunctis non est hic adiuravit regna singula et gentes eo quod minime repperireris (Liber I Regum 18, 10)


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina