Fondare 81 Risultati per: vivit

  • dixit Helias vivit Dominus exercituum ante cujus vultum sto quia hodie apparebo ei (Liber I Regum 18, 15)

  • accinxerunt saccis lumbos suos et posuerunt funes in capitibus veneruntque ad regem Israël et dixerunt servus tuus Benadad dicit vivat oro te anima mea et ille ait si adhuc vivit frater meus est (Liber I Regum 20, 32)

  • factum est autem cum audisset Hiezabel lapidatum Naboth et mortuum locuta est ad Ahab surge posside vineam Naboth Hiezrahelitæ qui noluit tibi adquiescere et dare eam accepta pecunia non enim vivit Naboth sed mortuus est (Liber I Regum 21, 15)

  • cui Micheas ait vivit Dominus quia quodcumque dixerit mihi Dominus hoc loquar (Liber I Regum 22, 14)

  • dixitque Helias ad Heliseum sede hic quia Dominus misit me usque Bethel cui ait Heliseus vivit Dominus et vivit anima tua quia non derelinquam te cumque descendissent Bethel (Liber II Regum 2, 2)

  • dixit autem Helias ad Heliseum sede hic quia Dominus misit me in Hiericho et ille ait vivit Dominus et vivit anima tua quia non derelinquam te cumque venissent Hierichum (Liber II Regum 2, 4)

  • dixit autem ei Helias sede hic quia Dominus misit me ad Jordanem qui ait vivit Dominus et vivit anima tua quia non derelinquam te jerunt igitur ambo pariter (Liber II Regum 2, 6)

  • dixit autem Heliseus vivit Dominus exercituum in cujus conspectu sto quod si non vultum Josaphat regis Judæ erubescerem ne adtendissem quidem te nec respexissem (Liber II Regum 3, 14)

  • porro mater pueri ait vivit Dominus et vivit anima tua non dimittam te surrexit ergo et secutus est eam (Liber II Regum 4, 30)

  • at ille respondit vivit Dominus ante quem sto quia non accipiam cumque vim faceret penitus non adquievit (Liber II Regum 5, 16)

  • dixitque Giezi puer viri Dei pepercit dominus meus Naaman Syro isti ut non acciperet ab eo quæ adtulit vivit Dominus quia curram post eum et accipiam ab eo aliquid (Liber II Regum 5, 20)

  • cui respondit Micheas vivit Dominus quia quodcumque dixerit Deus meus hoc loquar (Liber II Paralipomenon 18, 13)


“Que o Espírito Santo guie a sua inteligência, faça-o descobrir a verdade escondida na Sagrada Escritura e inflame a sua vontade para praticá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina