Fondare 242 Risultati per: Facie

  • quæ respondit filia sum Hebræorum ideo ego fugi a facie eorum quoniam futurum agnovi quod dentur vobis in deprædationem pro eo quod contemnentes vos noluerunt ultro tradere se ipsos ut invenirent misericordiam in conspectu vestro (Liber Iudith 10, 12)

  • filii puellarum conpunxerunt eos et sicut pueros fugientes occiderunt eos perierunt in prœlio a facie Domini mei (Liber Iudith 16, 14)

  • et si tibi placet egrediatur edictum a facie tua et scribatur juxta legem Persarum atque Medorum quam præteriri inlicitum est ut nequaquam ultra Vasthi ingrediatur ad regem sed regnum illius altera quæ melior illa est accipiat (Liber Esther 1, 19)

  • qui fuit nutricius filiæ fratris sui Edessæ quæ altero nomine Hester vocabatur et utrumque parentem amiserat pulchra nimis et decora facie mortuisque patre ejus ac matre Mardocheus sibi eam adoptavit in filiam (Liber Esther 2, 7)

  • sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quæ possidet nisi in facie tua benedixerit tibi (Liber Iob 1, 11)

  • dixit ergo Dominus ad Satan ecce universa quæ habet in manu tua sunt tantum in eum ne extendas manum tuam egressusque est Satan a facie Domini (Liber Iob 1, 12)

  • alioquin mitte manum tuam et tange os ejus et carnem et tunc videbis quod in facie benedicat tibi (Liber Iob 2, 5)

  • egressus igitur Satan a facie Domini percussit Job ulcere pessimo a planta pedis usque ad verticem ejus (Liber Iob 2, 7)

  • duo tantum ne facias mihi et tunc a facie tua non abscondar (Liber Iob 13, 20)

  • fugite ergo a facie gladii quoniam ultor iniquitatum gladius est et scitote esse judicium (Liber Iob 19, 29)

  • et idcirco a facie ejus turbatus sum et considerans eum timore sollicitor (Liber Iob 23, 15)

  • non sic impii non sic sed tamquam pulvis quem proicit ventus a facie terræ (Liber Psalmorum 1, 4)


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina