Fondare 242 Risultati per: Facie

  • dixit itaque Dominus etiam Judam auferam a facie mea sicut abstuli Israël et proiciam civitatem hanc quam elegi Hierusalem et domum de qua dixi erit nomen meum ibi (Liber II Regum 23, 27)

  • irascebatur enim Dominus contra Hierusalem et contra Judam donec proiceret eos a facie sua recessitque Sedecias a rege Babylonis (Liber II Regum 24, 20)

  • iste fuit cum David in Aphesdommim quando Philisthim congregati sunt ad locum illum in prœlium et erat ager regionis illius plenus hordeo fugeratque populus a facie Philisthinorum (Liber I Paralipomenon 11, 13)

  • commoveatur a facie illius omnis terra ipse enim fundavit orbem inmobilem (Liber I Paralipomenon 16, 30)

  • quis autem est alius ut populus tuus Israël gens una in terra ad quam perrexit Deus ut liberaret et faceret populum sibi et magnitudine sua atque terroribus eiceret nationes a facie ejus quem de Ægypto liberarat (Liber I Paralipomenon 17, 21)

  • evellam vos de terra mea quam dedi vobis et domum hanc quam sanctificavi nomini meo proiciam a facie mea et tradam eam in parabolam et in exemplum cunctis populis (Liber II Paralipomenon 7, 20)

  • igitur Manasses seduxit Judam et habitatores Hierusalem ut facerent malum super omnes gentes quas subverterat Dominus a facie filiorum Israël (Liber II Paralipomenon 33, 9)

  • a facie enim regis et septem consiliatorum ejus missus es ut visites Judæam et Hierusalem in lege Dei tui quæ est in manu tua (Liber Esdrae 7, 14)

  • ne operias iniquitatem eorum et peccatum eorum coram facie tua non deleatur quia inriserunt ædificantes (Liber Nehemiae 4, 5)

  • perspexi atque surrexi et ajo ad optimates et ad magistratus et ad reliquam partem vulgi nolite timere a facie eorum Domini magni et terribilis mementote et pugnate pro fratribus vestris filiis vestris et filiabus vestris uxoribus vestris et domibus (Liber Nehemiae 4, 14)

  • nunc itaque Deus noster Deus magne fortis et terribilis custodiens pactum et misericordiam ne avertas a facie tua omnem laborem qui invenit nos reges nostros principes nostros et sacerdotes nostros prophetas nostros et patres nostros et omnem populum tuum a diebus regis Assur usque in diem hanc (Liber Nehemiae 9, 32)

  • tunc audientes hæc filii Israël qui habitabant in terra Judææ timuerunt valde a facie ejus (Liber Iudith 4, 1)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina