Fondare 227 Risultati per: sanctuarium templum Hierosolyma
respondit Jesus et dixit eis solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud (Evangelium secundum Ioannem 2, 19)
dixerunt ergo Judæi quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc et tu tribus diebus excitabis illud (Evangelium secundum Ioannem 2, 20)
jam autem die festo mediante ascendit Jesus in templum et docebat (Evangelium secundum Ioannem 7, 14)
et diluculo iterum venit in templum et omnis populus venit ad eum et sedens docebat eos (Evangelium secundum Ioannem 8, 2)
erat autem Bethania juxta Hierosolyma quasi stadiis quindecim (Evangelium secundum Ioannem 11, 18)
proximum autem erat pascha Judæorum et ascenderunt multi Hierosolyma de regione ante pascha ut sanctificarent se ipsos (Evangelium secundum Ioannem 11, 55)
in crastinum autem turba multa quæ venerat ad diem festum cum audissent quia venit Jesus Hierosolyma (Evangelium secundum Ioannem 12, 12)
Petrus autem et Johannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam (Actus Apostolorum 3, 1)
et quidam vir qui erat claudus ex utero matris suæ bajulabatur quem ponebant cotidie ad portam templi quæ dicitur Speciosa ut peteret elemosynam ab intrœuntibus in templum (Actus Apostolorum 3, 2)
is cum vidisset Petrum et Johannem incipientes introire in templum rogabat ut elemosynam acciperet (Actus Apostolorum 3, 3)
et exiliens stetit et ambulabat et intravit cum illis in templum ambulans et exiliens et laudans Dominum (Actus Apostolorum 3, 8)
qui cum audissent intraverunt diluculo in templum et docebant adveniens autem princeps sacerdotum et qui cum eo erant convocaverunt concilium et omnes seniores filiorum Israël et miserunt in carcerem ut adducerentur (Actus Apostolorum 5, 21)