1. oratio pauperis cum anxius fuerit et coram Domino effuderit precem suam

2. Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat

3. non avertas faciem tuam a me in quacumque die tribulor inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero te velociter exaudi me

4. quia defecerunt sicut fumus dies mei et ossa mea sicut gremium aruerunt

5. percussum est ut fænum et aruit cor meum quia oblitus sum comedere panem meum

6. a voce gemitus mei adhesit os meum carni meæ

7. similis factus sum pelicano solitudinis factus sum sicut nycticorax in domicilio

8. vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto

9. tota die exprobrabant mihi inimici mei et qui laudabant me adversus me jurabant

10. quia cinerem tamquam panem manducavi et poculum meum cum fletu miscebam

11. a facie iræ et indignationis tuæ quia elevans adlisisti me

12. dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut fænum arui

13. tu autem Domine in æternum permanes et memoriale tuum in generationem et generationem

14. tu exsurgens misereberis Sion quia tempus miserendi ejus quia venit tempus

15. quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus et terræ ejus miserebuntur

16. et timebunt gentes nomen Domini et omnes reges terræ gloriam tuam

17. quia ædificabit Dominus Sion et videbitur in gloria sua

18. respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum

19. scribantur hæc in generationem alteram et populus qui creabitur laudabit Dominum

20. quia prospexit de excelso sancto suo Dominus de cælo in terram aspexit

21. ut audiret gemitum conpeditorum ut solvat filios interemptorum

22. ut adnuntiet in Sion nomen Domini et laudem suam in Hierusalem

23. in conveniendo populos in unum et reges ut serviant Domino

24. respondit ei in via virtutis suæ paucitatem dierum meorum nuntia mihi

25. ne revoces me in dimidio dierum meorum in generationem et generationem anni tui

26. initio tu Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt cæli

27. ipsi peribunt tu autem permanes et omnes sicut vestimentum veterescent et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur

28. tu autem idem ipse es et anni tui non deficient

29. filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum in sæculum dirigetur





“O mal não se vence com o mal, mas com o bem, que tem em si uma força sobrenatural.” São Padre Pio de Pietrelcina