1. veneruntque duo angeli Sodomam vespere sedente Loth in foribus civitatis qui cum vidisset surrexit et ivit obviam eis adoravitque pronus in terra

2. et dixit obsecro domini declinate in domum pueri vestri et manete ibi lavate pedes vestros et mane proficiscimini in viam vestram qui dixerunt minime sed in platea manebimus

3. conpulit illos oppido ut deverterent ad eum ingressisque domum illius fecit convivium coxit azyma et comederunt

4. prius autem quam irent cubitum viri civitatis vallaverunt domum a puero usque ad senem omnis populus simul

5. vocaveruntque Loth et dixerunt ei ubi sunt viri qui introjerunt ad te nocte educ illos huc ut cognoscamus eos

6. egressus ad eos Loth post tergum adcludens ostium ait

7. nolite quæso fratres mei nolite malum hoc facere

8. habeo duas filias quæ necdum cognoverunt virum educam eas ad vos et abutimini eis sicut placuerit vobis dummodo viris istis nihil faciatis mali quia ingressi sunt sub umbraculum tegminis mei

9. at illi dixerunt recede illuc et rursus ingressus es inquiunt ut advena numquid ut judices te ergo ipsum magis quam hos adfligemus vimque faciebant Loth vehementissime jam prope erat ut refringerent fores

10. et ecce miserunt manum viri et introduxerunt ad se Loth cluseruntque ostium

11. et eos qui erant foris percusserunt cæcitate a minimo usque ad maximum ita ut ostium invenire non possent

12. dixerunt autem ad Loth habes hic tuorum quempiam generum aut filios aut filias omnes qui tui sunt educ de urbe hac

13. delebimus enim locum istum eo quod increverit clamor eorum coram Domino qui misit nos ut perdamus illos

14. egressus itaque Loth locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias ejus et dixit surgite egredimini de loco isto quia delebit Dominus civitatem hanc et visus est eis quasi ludens loqui

15. cumque esset mane cogebant eum angeli dicentes surge et tolle uxorem tuam et duas filias quas habes ne et tu pariter pereas in scelere civitatis

16. dissimulante illo adprehenderunt manum ejus et manum uxoris ac duarum filiarum ejus eo quod parceret Dominus illi

17. et eduxerunt eum posueruntque extra civitatem ibi locutus est ad eum salva animam tuam noli respicere post tergum nec stes in omni circa regione sed in monte salvum te fac ne et tu simul pereas

18. dixitque Loth ad eos quæso Domine mi

19. quia invenit servus tuus gratiam coram te et magnificasti misericordiam tuam quam fecisti mecum ut salvares animam meam nec possum in monte salvari ne forte adprehendat me malum et moriar

20. est civitas hæc juxta ad quam possum fugere parva et salvabor in ea numquid non modica est et vivet anima mea

21. dixitque ad eum ecce etiam in hoc suscepi preces tuas ut non subvertam urbem pro qua locutus es

22. festina et salvare ibi quia non potero facere quicquam donec ingrediaris illuc idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor

23. sol egressus est super terram et Loth ingressus est in Segor

24. igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem a Domino de cælo

25. et subvertit civitates has et omnem circa regionem universos habitatores urbium et cuncta terræ virentia

26. respiciensque uxor ejus post se versa est in statuam salis

27. Abraham autem consurgens mane ubi steterat prius cum Domino

28. intuitus est Sodomam et Gomorram et universam terram regionis illius viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum

29. cum enim subverteret Deus civitates regionis illius recordatus est Abrahæ et liberavit Loth de subversione urbium in quibus habitaverat

30. ascenditque Loth de Segor et mansit in monte duæ quoque filiæ ejus cum eo timuerat enim manere in Segor et mansit in spelunca ipse et duæ filiæ ejus

31. dixitque major ad minorem pater noster senex est et nullus virorum remansit in terra qui possit ingredi ad nos juxta morem universæ terræ

32. veni inebriemus eum vino dormiamusque cum eo ut servare possimus ex patre nostro semen

33. dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa et ingressa est major dormivitque cum patre at ille non sensit nec quando accubuit filia nec quando surrexit

34. altera quoque die dixit major ad minorem ecce dormivi heri cum patre meo demus ei bibere vinum etiam hac nocte et dormies cum eo ut salvemus semen de patre nostro

35. dederunt et illa nocte patri vinum ingressaque minor filia dormivit cum eo et nec tunc quidem sensit quando concubuerit vel quando illa surrexerit

36. conceperunt ergo duæ filiæ Loth de patre suo

37. peperitque major filium et vocavit nomen ejus Moab ipse est pater Moabitarum usque in præsentem diem

38. minor quoque peperit filium et vocavit nomen ejus Ammon id est filius populi mei ipse est pater Ammanitarum usque hodie





“Se tanta atenção é dada aos bens desta Terra, quanto mais se deve dar aos do Céu? Faça, portanto, uma boa leitura espiritual, a santa meditação, o exame de consciência, e fará progresso na perfeição cristã e no amor de Jesus.” São Padre Pio de Pietrelcina