1. audiens autem Jacob quod alimenta venderentur in Ægypto dixit filiis suis quare neglegitis

2. audivi quod triticum venundetur in Ægypto descendite et emite nobis necessaria ut possimus vivere et non consumamur inopia

3. descendentes igitur fratres Joseph decem ut emerent frumenta in Ægypto

4. Beniamin domi retento ab Jacob qui dixerat fratribus ejus ne forte in itinere quicquam patiatur mali

5. ingressi sunt terram Ægypti cum aliis qui pergebant ad emendum erat autem fames in terra Chanaan

6. et Joseph princeps Ægypti atque ad illius nutum frumenta populis vendebantur cumque adorassent eum fratres sui

7. et agnovisset eos quasi ad alienos durius loquebatur interrogans eos unde venistis qui responderunt de terra Chanaan ut emamus victui necessaria

8. et tamen fratres ipse cognoscens non est agnitus ab eis

9. recordatusque somniorum quæ aliquando viderat ait exploratores estis ut videatis infirmiora terræ venistis

10. qui dixerunt non est ita domine sed servi tui venerunt ut emerent cibos

11. omnes filii unius viri sumus pacifici venimus nec quicquam famuli tui machinantur mali

12. quibus ille respondit aliter est inmunita terræ hujus considerare venistis

13. et illi duodecim inquiunt servi tui fratres sumus filii viri unius in terra Chanaan minimus cum patre nostro est alius non est super

14. hoc est ait quod locutus sum exploratores estis

15. jam nunc experimentum vestri capiam per salutem Pharaonis non egrediemini hinc donec veniat frater vester minimus

16. mittite e vobis unum et adducat eum vos autem eritis in vinculis donec probentur quæ dixistis utrum falsa an vera sint alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis

17. tradidit ergo eos custodiæ tribus diebus

18. die autem tertio eductis de carcere ait facite quod dixi et vivetis Deum enim timeo

19. si pacifici estis frater vester unus ligetur in carcere vos autem abite et ferte frumenta quæ emistis in domos vestras

20. et fratrem vestrum minimum ad me adducite ut possim vestros probare sermones et non moriamini fecerunt ut dixerat

21. et locuti sunt invicem merito hæc patimur quia peccavimus in fratrem nostrum videntes angustiam animæ illius cum deprecaretur nos et non audivimus idcirco venit super nos ista tribulatio

22. e quibus unus Ruben ait numquid non dixi vobis nolite peccare in puerum et non audistis me en sanguis ejus exquiritur

23. nesciebant autem quod intellegeret Joseph eo quod per interpretem loquebatur ad eos

24. avertitque se parumper et flevit et reversus locutus est ad eos

25. tollens Symeon et ligans illis præsentibus jussitque ministris ut implerent saccos eorum tritico et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis datis supra cibariis in via qui fecerunt ita

26. at illi portantes frumenta in asinis profecti sunt

27. apertoque unus sacco ut daret jumento pabulum in diversorio contemplatus pecuniam in ore sacculi

28. dixit fratribus suis reddita est mihi pecunia en habetur in sacco et obstupefacti turbatique dixerunt mutuo quidnam est hoc quod fecit nobis Deus

29. veneruntque ad Jacob patrem suum in terra Chanaan et narraverunt ei omnia quæ accidissent sibi dicentes

30. locutus est nobis dominus terræ dure et putavit nos exploratores provinciæ

31. cui respondimus pacifici sumus nec ullas molimur insidias

32. duodecim fratres uno patre geniti sumus unus non est super minimus cum patre versatur in terra Chanaan

33. qui ait nobis sic probabo quod pacifici sitis fratrem vestrum unum dimittite apud me et cibaria domibus vestris necessaria sumite et abite

34. fratremque vestrum minimum adducite ad me ut sciam quod non sitis exploratores et istum qui tenetur in vinculis recipere possitis ac deinceps emendi quæ vultis habeatis licentiam

35. his dictis cum frumenta effunderent singuli reppererunt in ore saccorum ligatas pecunias exterritisque simul omnibus

36. dixit pater Jacob absque liberis me esse fecistis Joseph non est super Symeon tenetur in vinculis Beniamin auferetis in me hæc mala omnia reciderunt

37. cui respondit Ruben duos filios meos interfice si non reduxero illum tibi trade in manu mea et ego eum restituam

38. at ille non descendet inquit filius meus vobiscum frater ejus mortuus est ipse solus remansit si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis deducetis canos meos cum dolore ad inferos





“Que Nossa Senhora nos obtenha o amor à cruz, aos sofrimentos e às dores.” São Padre Pio de Pietrelcina