1. vixit autem Sarra centum viginti septem annis

2. et mortua est in civitate Arbee quæ est Hebron in terra Chanaan venitque Abraham ut plangeret et fleret eam

3. cumque surrexisset ab officio funeris locutus est ad filios Heth dicens

4. advena sum et peregrinus apud vos date mihi jus sepulchri vobiscum ut sepeliam mortuum meum

5. responderuntque filii Heth

6. audi nos domine princeps Dei es apud nos in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum nullusque prohibere te poterit quin in monumento ejus sepelias mortuum tuum

7. surrexit Abraham et adoravit populum terræ filios videlicet Heth

8. dixitque ad eos si placet animæ vestræ ut sepeliam mortuum meum audite me et intercedite apud Ephron filium Soor

9. ut det mihi speluncam duplicem quam habet in extrema parte agri sui pecunia digna tradat mihi eam coram vobis in possessionem sepulchri

10. habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth responditque ad Abraham cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius dicens

11. nequaquam ita fiat domine mi sed magis ausculta quod loquor agrum trado tibi et speluncam quæ in eo est præsentibus filiis populi mei sepeli mortuum tuum

12. adoravit Abraham coram populo terræ

13. et locutus est ad Ephron circumstante plebe quæso ut audias me dabo pecuniam pro agro suscipe eam et sic sepeliam mortuum meum in eo

14. respondit Ephron

15. domine mi audi terram quam postulas quadringentis argenti siclis valet istud est pretium inter me et te sed quantum est hoc sepeli mortuum tuum

16. quod cum audisset Abraham adpendit pecuniam quam Ephron postulaverat audientibus filiis Heth quadringentos siclos argenti et probati monetæ publicæ

17. confirmatusque est ager quondam Ephronis in quo erat spelunca duplex respiciens Mambre tam ipse quam spelunca et omnes arbores ejus in cunctis terminis per circuitum

18. Abrahæ in possessionem videntibus filiis Heth et cunctis qui intrabant portam civitatis illius

19. atque ita sepelivit Abraham Sarram uxorem suam in spelunca agri duplici qui respiciebat Mambre hæc est Hebron in terra Chanaan

20. et confirmatus est ager et antrum quod erat in eo Abrahæ in possessionem monumenti a filiis Heth





“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina