1. profectus est autem Roboam in Sychem illuc enim cunctus Israël convenerat ut constituerent eum regem

2. quod cum audisset Hieroboam filius Nabath qui erat in Ægypto fugerat quippe illuc ante Salomonem statim reversus est

3. vocaveruntque eum et venit cum universo Israël et locuti sunt ad Roboam dicentes

4. pater tuus durissimo jugo nos pressit tu leviora impera patre tuo qui nobis gravem inposuit servitutem et paululum de onere subleva ut serviamus tibi

5. qui ait post tres dies revertimini ad me cumque abisset populus

6. iniit consilium cum senibus qui steterant coram patre ejus Salomone dum adviveret dicens quid datis consilii ut respondeam populo

7. qui dixerunt ei si placueris populo huic et lenieris eos verbis clementibus servient tibi omni tempore

8. at ille reliquit consilium senum et cum juvenibus tractare cœpit qui cum eo nutriti fuerant et erant in comitatu illius

9. dixitque ad eos quid vobis videtur vel respondere quid debeo populo huic qui dixit mihi subleva jugum quod inposuit nobis pater tuus

10. at illi responderunt ut juvenes et nutriti cum eo in deliciis atque dixerunt sic loqueris populo qui dixit tibi pater tuus adgravavit jugum nostrum tu subleva et sic respondebis eis minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei

11. pater meus inposuit vobis jugum grave et ego majus pondus adponam pater meus cecidit vos flagellis ego vero cædam scorpionibus

12. venit ergo Hieroboam et universus populus ad Roboam die tertio sicut præceperat eis

13. responditque rex dura derelicto consilio seniorum

14. locutusque est juxta juvenum voluntatem pater meus grave vobis inposuit jugum quod ego gravius faciam pater meus cecidit vos flagellis ego vero cædam scorpionibus

15. et non adquievit populi precibus erat enim voluntatis Dei ut conpleretur sermo ejus quem locutus fuerat per manum Ahiæ Silonitis ad Hieroboam filium Nabath

16. populus autem universus rege duriora dicente sic locutus est ad eum non est nobis pars in David neque hereditas in filio Isai revertere in tabernacula tua Israël tu autem pasce domum tuam David et abiit Israël in tabernacula sua

17. super filios autem Israël qui habitabant in civitatibus Juda regnavit Roboam

18. misitque rex Roboam Aduram qui præerat tributis et lapidaverunt eum filii Israël et mortuus est porro rex Roboam currum festinavit ascendere et fugit in Hierusalem

19. recessitque Israël a domo David usque ad diem hanc





“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina