1. regina quoque Saba cum audisset famam Salomonis venit ut temptaret eum enigmatibus in Hierusalem cum magnis opibus et camelis qui portabant aromata et auri plurimum gemmasque pretiosas cumque venisset ad Salomonem locuta est ei quæcumque erant in corde suo

2. et exposuit ei Salomon omnia quæ proposuerat nec quicquam fuit quod ei non perspicuum fecerit

3. quod postquam vidit sapientiam scilicet Salomonis et domum quam ædificaverat

4. necnon cibaria mensæ ejus et habitacula servorum et officia ministrorum ejus et vestimenta eorum pincernas quoque et vestes eorum et victimas quas immolabat in domo Domini non erat præ stupore ultra in ea spiritus

5. dixitque ad regem verus sermo quem audieram in terra mea de virtutibus et sapientia tua

6. non credebam narrantibus donec ipsa venissem et vidissent oculi mei et probassem vix medietatem mihi sapientiæ tuæ fuisse narratam vicisti famam virtutibus tuis

7. beati viri tui et beati servi tui hii qui adsistunt coram te in omni tempore et audiunt sapientiam tuam

8. sit Dominus Deus tuus benedictus qui voluit te ordinare super thronum suum regem Domini Dei tui quia diligit Deus Israël et vult servare eum in æternum idcirco posuit te super eum regem ut facias judicia atque justitiam

9. dedit autem regi centum viginti talenta auri et aromata multa nimis et gemmas pretiosissimas non fuerunt aromata talia ut hæc quæ dedit regina Saba regi Salomoni

10. sed et servi Hiram cum servis Salomonis adtulerunt aurum de Ophir et ligna thyina et gemmas pretiosissimas

11. de quibus fecit rex de lignis scilicet thyinis gradus in domo Domini et in domo regia citharas quoque et psalteria cantoribus numquam visa sunt in terra Juda ligna talia

12. rex autem Salomon dedit reginæ Saba cuncta quæ voluit et quæ postulavit multo plura quam adtulerat ad eum quæ reversa abiit in terram suam cum servis suis

13. erat autem pondus auri quod adferebatur Salomoni per annos singulos sescenta sexaginta sex talenta auri

14. excepta ea summa quam legati diversarum gentium et negotiatores adferre consueverant omnesque reges Arabiæ et satrapæ terrarum qui conportabant aurum et argentum Salomoni

15. fecit igitur rex Salomon ducentas hastas aureas de summa sescentorum aureorum qui in hastis singulis expendebantur

16. trecenta quoque scuta aurea trecentorum aureorum quibus tegebantur scuta singula posuitque ea rex in armamentario quod erat consitum nemore

17. fecit quoque rex solium eburneum grande et vestivit illud auro mundissimo

18. sexque gradus quibus ascendebatur ad solium et scabillum aureum et brachiola duo altrinsecus et duos leones stantes juxta brachiola

19. sed et alios duodecim leunculos stantes super sex gradus ex utraque parte non fuit tale solium in universis regnis

20. omnia quoque vasa convivii regis erant aurea et vasa domus saltus Libani ex auro purissimo argentum enim in diebus illis pro nihilo reputabatur

21. siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram semel in annis tribus et deferebant inde aurum et argentum et ebur et simias et pavos

22. magnificatus est igitur Salomon super omnes reges terræ divitiis et gloria

23. omnesque reges terrarum desiderabant faciem videre Salomonis ut audirent sapientiam quam dederat Deus in corde ejus

24. et deferebant ei munera vasa argentea et aurea et vestes et arma et aromata equos et mulos per singulos annos

25. habuit quoque Salomon quadraginta milia equorum in stabulis et curruum equitumque duodecim milia constituitque eos in urbibus quadrigarum et ubi erat rex in Hierusalem

26. exercuit etiam potestatem super cunctos reges a fluvio Eufraten usque ad terram Philisthinorum id est usque ad terminos Ægypti

27. tantamque copiam præbuit argenti in Hierusalem quasi lapidum et cedrorum tantam multitudinem velut sycaminorum quæ gignuntur in campestribus

28. adducebantur autem ei equi de Ægypto cunctisque regionibus

29. reliqua vero operum Salomonis priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan prophetæ et in libris Ahiæ Silonitis in visione quoque Jaddo videntis contra Hieroboam filium Nabath

30. regnavit autem Salomon in Hierusalem super omnem Israël quadraginta annis

31. dormivitque cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David regnavitque pro eo Roboam filius ejus





“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina