1. Azarias autem filius Oded facto in se spiritu Dei

2. egressus est in occursum Asa et dixit ei audite me Asa et omnis Juda et Beniamin Dominus vobiscum quia fuistis cum eo si quæsieritis eum invenietis si autem dereliqueritis derelinquet vos

3. transibunt autem multi dies in Israël absque Deo vero et absque sacerdote doctore et absque lege

4. cumque reversi fuerint in angustia sua ad Dominum Deum Israël et quæsierint eum repperient

5. in tempore illo non erit pax egredienti et ingredienti sed terrores undique in cunctis habitatoribus terrarum

6. pugnabit enim gens contra gentem et civitas contra civitatem quia Dominus conturbabit eos in omni angustia

7. vos ergo confortamini et non dissolvantur manus vestræ erit enim merces operi vestro

8. quod cum audisset Asa verba scilicet et prophetiam Oded prophetæ confortatus est et abstulit idola de omni terra Juda et Beniamin et ex urbibus quas ceperat montis Ephraim et dedicavit altare Domini quod erat ante porticum Domini

9. congregavitque universum Juda et Beniamin et advenas cum eis de Ephraim et de Manasse et de Symeon plures enim ad eum confugerant ex Israël videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo

10. cumque venissent Hierusalem mense tertio anno quintodecimo regni Asa

11. immolaverunt Domino in die illa de manubiis et præda quam adduxerant boves septingentos et arietes septem milia

12. et intravit ex more ad corroborandum fœdus ut quærerent Dominum Deum patrum suorum in toto corde et in tota anima sua

13. si quis autem inquit non quæsierit Dominum Deum Israël moriatur a minimo usque ad maximum a viro usque ad mulierem

14. juraveruntque Domino voce magna in jubilo et in clangore tubæ et in sonitu bucinarum

15. omnes qui erant in Juda cum execratione in omni enim corde suo juraverunt et in tota voluntate quæsierunt eum et invenerunt præstititque eis Dominus requiem per circuitum

16. sed et Maacham matrem Asa regis ex augusto deposuit imperio eo quod fecisset in luco simulacrum Priapi quod omne contrivit et in frusta comminuens conbusit in torrente Cedron

17. excelsa autem derelicta sunt in Israël attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus ejus

18. ea quæ voverat pater suus et ipse intulit in domum Domini argentum et aurum vasorumque diversam supellectilem

19. bellum vero non fuit usque ad tricesimum quintum annum regni Asa





“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina