1. tulit ergo populus terræ Joachaz filium Josiæ et constituit regem pro patre suo in Hierusalem

2. viginti trium annorum erat Joachaz cum regnare cœpisset et tribus mensibus regnavit in Hierusalem

3. amovit autem eum rex Ægypti cum venisset Hierusalem et condemnavit terram centum talentis argenti et talento auri

4. constituitque regem pro eo Eliacim fratrem ejus super Judam et Hierusalem et vertit nomen ejus Joacim ipsum vero Joachaz tulit secum et adduxit in Ægyptum

5. viginti quinque annorum erat Joacim cum regnare cœpisset et undecim annis regnavit in Hierusalem fecitque malum coram Domino Deo suo

6. contra hunc ascendit Nabuchodonosor rex Chaldeorum et vinctum catenis duxit in Babylonem

7. ad quam et vasa Domini transtulit et posuit ea in templo suo

8. reliqua autem verborum Joacim et abominationum ejus quas operatus est et quæ inventa sunt in eo continentur in libro regum Israël et Juda regnavitque Joachin filius ejus pro eo

9. octo annorum erat Joachin cum regnare cœpisset et tribus mensibus ac decem diebus regnavit in Hierusalem fecitque malum in conspectu Domini

10. cumque anni circulus volveretur misit Nabuchodonosor rex qui et adduxerunt eum in Babylonem asportatis simul pretiosissimis vasis domus Domini regem vero constituit Sedeciam fratrem ejus super Judam et Hierusalem

11. viginti et unius anni erat Sedecias cum regnare cœpisset et undecim annis regnavit in Hierusalem

12. fecitque malum in oculis Domini Dei sui nec erubuit faciem Hieremiæ prophetæ loquentis ad se ex ore Domini

13. a rege quoque Nabuchodonosor recessit qui adiuraverat eum per Deum et induravit cervicem suam et cor ut non reverteretur ad Dominum Deum Israël

14. sed et universi principes sacerdotum et populus prævaricati sunt inique juxta universas abominationes gentium et polluerunt domum Domini quam sanctificaverat sibi in Hierusalem

15. mittebat autem Dominus Deus patrum suorum ad illos per manum nuntiorum suorum de nocte consurgens et cotidie commonens eo quod parceret populo et habitaculo suo

16. at illi subsannabant nuntios Dei et parvipendebant sermones ejus inludebantque prophetis donec ascenderet furor Domini in populum ejus et esset nulla curatio

17. adduxit enim super eos regem Chaldeorum et interfecit juvenes eorum gladio in domo sanctuarii sui non est misertus adulescentis et virginis et senis nec decrepiti quidem sed omnes tradidit manibus ejus

18. universaque vasa domus Domini tam majora quam minora et thesauros templi et regis et principum transtulit in Babylonem

19. incenderunt hostes domum Dei destruxerunt murum Hierusalem universas turres conbuserunt et quicquid pretiosum fuerat demoliti sunt

20. si quis evaserat gladium ductus in Babylonem servivit regi et filiis ejus donec imperaret rex Persarum

21. et conpleretur sermo Domini ex ore Hieremiæ et celebraret terra sabbata sua cunctis enim diebus desolationis egit sabbatum usque dum conplerentur septuaginta anni

22. anno autem primo Cyri regis Persarum ad explendum sermonem Domini quem locutus fuerat per os Hieremiæ suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum qui jussit prædicari in universo regno suo etiam per scripturam dicens

23. hæc dicit Cyrus rex Persarum omnia regna terræ dedit mihi Dominus Deus cæli et ipse præcepit mihi ut ædificarem ei domum in Hierusalem quæ est in Judæa quis ex vobis est in omni populo ejus sit Dominus Deus suus cum eo et ascendat





“Seja paciente e espere com confiança o tempo do Senhor”. São Padre Pio de Pietrelcina