1. Psalmus ipsi David. Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine ; psallam,

2. et intelligam in via immaculata: quando venies ad me? Perambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meæ.

3. Non proponebam ante oculos meos rem injustam ; facientes prævaricationes odivi ; non adhæsit mihi

4. cor pravum ; declinantem a me malignum non cognoscebam.

5. Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar: superbo oculo, et insatiabili corde, cum hoc non edebam.

6. Oculi mei ad fideles terræ, ut sedeant mecum ; ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat.

7. Non habitabit in medio domus meæ qui facit superbiam ; qui loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum.

8. In matutino interficiebam omnes peccatores terræ, ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem.





“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina