1. In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth.

2. Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo ; tota die impugnans, tribulavit me.

3. Conculcaverunt me inimici mei tota die, quoniam multi bellantes adversum me.

4. Ab altitudine diei timebo: ego vero in te sperabo.

5. In Deo laudabo sermones meos ; in Deo speravi: non timebo quid faciat mihi caro.

6. Tota die verba mea execrabantur ; adversum me omnes cogitationes eorum in malum.

7. Inhabitabunt, et abscondent ; ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam,

8. pro nihilo salvos facies illos ; in ira populos confringes.

9. Deus, vitam meam annuntiavi tibi ; posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua:

10. tunc convertentur inimici mei retrorsum. In quacumque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es.

11. In Deo laudabo verbum ; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi: non timebo quid faciat mihi homo.

12. In me sunt, Deus, vota tua, quæ reddam, laudationes tibi:

13. quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium.





“Não nos preocupemos quando Deus põe à prova a nossa fidelidade. Confiemo-nos à Sua vontade; é o que podemos fazer. Deus nos libertará, consolará e enorajará.” São Padre Pio de Pietrelcina