1. Alleluja. Laudate Dominum in sanctis ejus ; laudate eum in firmamento virtutis ejus.

2. Laudate eum in virtutibus ejus ; laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus.

3. Laudate eum in sono tubæ ; laudate eum in psalterio et cithara.

4. Laudate eum in tympano et choro ; laudate eum in chordis et organo.

5. Laudate eum in cymbalis benesonantibus ; laudate eum in cymbalis jubilationis.

6. Omnis spiritus laudet Dominum ! Alleluja.





“As almas não são oferecidas como dom; compram-se. Vós ignorais quanto custaram a Jesus. É sempre com a mesma moeda que é preciso pagá-las”. São Padre Pio de Pietrelcina