1. In finem, pro torcularibus filiis Core. Psalmus.

2. Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum !

3. Concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini ; cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum.

4. Etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos: altaria tua, Domine virtutum, rex meus, et Deus meus.

5. Beati qui habitant in domo tua, Domine ; in sæcula sæculorum laudabunt te.

6. Beatus vir cujus est auxilium abs te: ascensiones in corde suo disposuit,

7. in valle lacrimarum, in loco quem posuit.

8. Etenim benedictionem dabit legislator ; ibunt de virtute in virtutem: videbitur Deus deorum in Sion.

9. Domine Deus virtutum, exaudi orationem meam ; auribus percipe, Deus Jacob.

10. Protector noster, aspice, Deus, et respice in faciem christi tui.

11. Quia melior est dies una in atriis tuis super millia ; elegi abjectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum.

12. Quia misericordiam et veritatem diligit Deus: gratiam et gloriam dabit Dominus.

13. Non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia: Domine virtutum, beatus homo qui sperat in te.





“Esforce-se, mesmo se for um pouco, mas sempre…” São Padre Pio de Pietrelcina