1. Canticum graduum. Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me.

2. Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa.

3. Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam?

4. Sagittæ potentis acutæ, cum carbonibus desolatoriis.

5. Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est ! habitavi cum habitantibus Cedar ;

6. multum incola fuit anima mea.

7. Cum his qui oderunt pacem eram pacificus ; cum loquebar illis, impugnabant me gratis.





“Vive-se de fé, não de sonhos.” São Padre Pio de Pietrelcina