1. In finem. Psalmus David.

2. Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor ; a timore inimici eripe animam meam.

3. Protexisti me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem.

4. Quia exacuerunt ut gladium linguas suas ; intenderunt arcum rem amaram,

5. ut sagittent in occultis immaculatum.

6. Subito sagittabunt eum, et non timebunt ; firmaverunt sibi sermonem nequam. Narraverunt ut absconderent laqueos ; dixerunt: Quis videbit eos?

7. Scrutati sunt iniquitates ; defecerunt scrutantes scrutinio. Accedet homo ad cor altum,

8. et exaltabitur Deus. Sagittæ parvulorum factæ sunt plagæ eorum,

9. et infirmatæ sunt contra eos linguæ eorum. Conturbati sunt omnes qui videbant eos,

10. et timuit omnis homo. Et annuntiaverunt opera Dei, et facta ejus intellexerunt.

11. Lætabitur justus in Domino, et sperabit in eo, et laudabuntur omnes recti corde.





“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina